- CORSICA
- CORSICAInsul in mari Ligustico, inter Sardiniam et Italiam sita. A Cyrno, patre Batti, Herculis filio dicta fuit Κύρνος, ut placet Fabio Pictori, cum antea Therapne vocaretur. A Corsica vero muliere, forsan ἀπὸ κόρσης, δούλης βουκόλου dicta, cuius taurus ex continenti in eam insulam tranaverat, nomen quod habet, retulit. Strabo scribit, Corsicam maligne coli, asperam, et plurimis in partibus inaccessibilem, adeo ut, qui eius montes habitant, ex latrociniis vitam degant, immanitateque feras superent. Athenaeus tradit, Corsicae incolas ideo longaevos esse, quod mellis cibô, quô plurimum abundant, assidue utantur. Martial. l. 9. Epigr. 27. v. 4.Hyblaeis apibus Corsica mella dabit.Quod tamen alicui mirum videri potest, cum eius insulae mel, ob taxi copiam, venenatum sit. Unde Ovid. l. 1. amorum, El. 12. v. 10.Melle sub ifnami Corsica mittit apis.Martialis, l. 11. Epigr. 43. v. ult.Mella iubes Hyblaea tibi vel Hymettia nasci,Et thyma Cecropiae Corsica ponis api?Quasi noxia thyma apponerentur api bonae. Vide Commentatores, in illud Virgilii, Eclog. 9. v. 30.Sic tua Cyrnaas fugiant examina taxos.Dicitur et Corsis Stephano. Utrumque vero nomen, Cyrnus et Corsica, inquit Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 32. est Phoenicium. Primum Κύρνος ab Ebraeo Keren, cornutum sonat, quia multis promontoriis angulosa sit haec insula, tese Isidorô, l. 14. c. 6. Posterius insulae nomen Corsica, seu Corsis Punice diceretur Chorsi, quasi silvestrem locum dixeris, quia ex omnibus insulis non alia est eâ sylvosior, dicente Dionysiô, v. 458. Υ῞λη δ᾿ ἀμφιλαφὴς οὔτις τόσον ὅςςον ενείνη. Item Diodorô, l. 5. Η῞δε ὅλη νῆσος εὐμεγέθης οὖσα πολλὴν τὴς χώρας ὀρεινὴν πεπυκασ μεν´ην δρυμοῖς συνεχέσι. Et apud Polybium, l. 12. pastores pascentia sequi pecora nequeunt διὰ τὸ σύνδενδρον, καὶ κρημνώδη, καὶ τραχεῖαν εἶναι την` νῆσον. Buxus utique nullibi crassior, quam in Corsica. Plin. l. 16. c. 76. Buxus Pyrenaeis ac Cytoriis montibus et Berecynthio tractu, crassissima in Corsica. Et apud Theophrastum, Hist. Plant. l. 3. c. 15. Ε᾿ν Κύρνῳ μέγιςτοι καὶ κάλλιςτοι buxiarbores dicuntur. Denique Diodor. Sic. l. 5. Φύεται δὲ κατα τὴν νῆσον ταύν την καὶ πύξος πλείςτη, καὶ διαφορος. Haec Insula primum a Tyrrhenis occupata, deinde a Carthaginiensibus, his cam eripuerunt Romani, qui eâ potiti sunt usque dum Saraceni saecul. 8. eos expulerunt, quos ex ea profligârunt Genuenses: tandem capta a Pisanis, Pontificibus Romanis cessit. Ultimo ad Genuensium iura rediit, quibus nunc obedit, atque in eam singulô bienniô Gubernatorem generalem mittunt. Plinius in hac insula 33. civitates fuisse testatur, l. 3. c. 6. (Strabo vero non civitates fuisse, sed castella potius putat: nam suô aevô 4. tantum civitates enumerat) inter quas duae coloniae Romanorum fuerunt; Mariana nempe, a Mario missa, et Aleria a Sylla Dictatore, quae nunc Episcopali dignitate decoratae sunt, licet Aleria deformis pene iaceat. Cetera Barbari tenuêre: sed cum Romani in eos irruerunt, magnum servorum gregem captum Romam abduxerunt, ubi cum admiratione observatum fuisse tradit Strabo, eos multum feritatis ac indolis plane belluinae habere, nam aut vitam fugiebant, aut impatientiâ ac stupiditate dominos obtundebant ita, ut impensae quantumvis exiguae paeniteret, si quis emisset. Nic. Lloydius. Nunc bifariam in duas partes eam distinguunt. Plagam quae orientem solem respicit, Latus interius: partem huic obversam, Occidental. Latus exterius vocant. Pars Borealis quae Italiae propior est, Cismontana, et Meridionalis, quae versus Sardiniam excurrit, Ultramontana dicitur. Sunt in hac insula hi Episcopatus, Marianae, Nebii, Aiacensis, Mariensis, Sagonensis, et Civitatensis, qui sunt Suffraganei Archiepiscopi Pisani in Tuscia. Metel. Separatur haec Insula a Sardinia Fretô Taphros, 6. mill. pass. A Genua 100. circiter milliaria in Austrum. 50. a Liburno. Longa est 106. mill. pass. lata 50. Eius ambitus est 300. milliar. Baudrand. Corsi boni milites, sed saevi, vindictae cupidi, rudes: unde Crequii Ducis Legati Gallici ministris durius habitis Romae, turbae haud pridem, nonnisi missâ ad Ludovicum XIV. sollenni legatione, pyramide in rei memoriam erectâ, et Corsorum ab aula Pontificia exiliô perpetuô,sopitae. Insulae huius pleramque partem, auspiciis Henrici II. Galliae Regis, Sampetrus Ornanus occupavit, quibus locis redditis A. C. 1559. pace initâ, ipse a Vitellio proditorie interemptus est: fil. eius Alphonsus Galliae Mareschallus ab Henric. IV. creatus est. Plin. l. 3. c. 6. Strabo, l. 2. et 5. Mela, l. 2. c. 7. Davity, Europae tom. 3. p. 43. etc. Hîc sacrum promontorium Capo Corso, vel Punta di Marono: et Promontorium Graniacum, seu Capo di Manza. Addo, quod Corsi optimi fuêre servi, unde merito Casaubonus miratur, infamari servos Corsos a Strabone, l. 5. quos contra impense laudat Diodorus Siculus, testatus mancipia Corsica διαφέρειν δοκεῖν τῶν ἀλλων εἰς τὰς κατα τὸν βίον χρείας, Φυσικῆς ταύτης ἰδιότητος παρακολουθείσης, excellere videri reliquos servos, quoad vitae huius ministeria, ut suâ indole ad id factos. Unde vel error hic Strabonis, de Sardis loqui volentis, quos pessime serviisse, testatur Eustathius Dionysii Scholiastes, vel naevi aliquid exemplatia habent. Vido Io. Frid. Gronov. de Pec. Veteri, l. 4. c. 10. Sed eo proclivior Strabonis error, quod Pausanias, l. 10. refert, ex Cyrno insul. non parvam manum seditione pulsorum in Sardiniam transfretâsse, montibusque occupatis sibi oppida muniisse, et ab Sardis patriô ipsorum nomine Corsos appellatos esse Id. ibidem. Vide quoque in voce Corsi.Corsicae urbes praecipuae:Adiacium, Aiazzo. Bastia, caput insul. Bonifacium, Bonifacio. Calvium, Calvi. Curia, Corte. Fanum S. Florentii, S. Fiorenzo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.